라틴어 문장 검색

ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:2)
ceterum , quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 113:2)
In Hispania nomen familiae renovatum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장4)
Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장1)
renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장15)
Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius libidine geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerendum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장8)
Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic conplectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 5:1)
cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 12:3)
An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:2)
" Meditare mortem " vel si commodius sit " transire ad deos ."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 8:7)
Hoc est ipsum, quare meditari debeamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 9:4)
Meditare mortem ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:1)
qui hoc dicit, meditari libertatem iubet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:2)
Quid ergo huic meditandum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 8:1)
Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION