라틴어 문장 검색

nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장2)
misisse interim filium ut sine cunctatione concederet quae statim tribui possent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장9)
quinquaginta milium spatium ferro flammisque pervastat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장2)
illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장3)
dein Rhodo regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장6)
nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 2:1)
hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장3)
quo fiebat ut eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 5:2)
atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superauit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 13장 1:3)
et edebat per libellos circum tribum missos scriptura breui:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:2)
ferebat et ipse suffragium in tribu[s], ut unus e populo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:4)
legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:6)
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:1)
munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:2)
Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION