라틴어 문장 검색

huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII.5)
At ipse partem, quam accepit, commendauit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus, qui saluari uellent, uerbum ac lauacrum uitae ministraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].6)
sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos felix industriae ac uirtutis eius rumor peruenit, occasionem salutis et correctionis ministrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:11)
Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli Dei, alio die aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc diem sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].10)
imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:4)
At Venus invenit puero concumbere furtim, Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis Oscula et in collo figere dente notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 820)
At lascivus Amor rixae mala verba ministrat, Inter et iratum lentus utrumque sedet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1030)
haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret, ludat et ante tuos turba nouella pedes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 214)
Nec possit cupidos uigilans deprendere custos fallendique uias mille ministret Amor.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 128)
bellum memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 355:1)
quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 400:1)
namque conserenti iam manum Romano corvus repente in galea consedit, in hostem versus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 265:2)
quamquam vel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 471:3)
namque Papirius dictator a pullario monitus, cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit ut sese loco teneret, neu absente se cum hoste manum consereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 417:1)
in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION