라틴어 문장 검색

Ad hunc vero usque diem ita cum hominibus actum est, ut minime mirum sit si natura sui copiam non faciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:9)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
ut nil mirum sit, si ad nova particularia non ducant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:3)
Itaque mala et inepta verborum impositio miris modis intellectum obsidet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:4)
atque ex hoc fonte philosophiam miris modis corruperunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:12)
Talis itaque esto prudentia contemplativa in arcendis et summovendis idolis specus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:1)
a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:10)
reliqua miris modis ad ea detorquentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 131:2)
Itaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:7)
Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia majorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:2)
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Itaque minime mirum est si scientiae non crescant, cum a radicibus suis sint separatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:8)
Itaque, si finis scientiarum a nemine adhuc bene positus sit, non mirum est si in iis, quae sunt subordinata ad finem, sequatur aberatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:14)
Excrevit autem mirum in modum istud malum ex opinione quadam, sive aestimatione inveterata, verum tumida et damnosa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION