라틴어 문장 검색

Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:5)
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 1:1)
verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:1)
cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 4:2)
nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:9)
quid tibi obsto?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:11)
numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venierunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:4)
'obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:5)
obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 2:1)
illum ipsum qui poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum arbitrabatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 2:2)
nunc denique, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:2)
restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:10)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION