라틴어 문장 검색

eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:4)
nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 1:2)
Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate subuertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 1:1)
intraque quartum mensem periit, ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 2:3)
sed Alexandrina ipso profectionis die destitit turbatus religione simul ac periculo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 1:2)
cum repente ex inopinato prope cuncta turbata sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:3)
nec prius usum togae reciperauit quam oppressis qui nouas res moliebantur, praefecto praetori Nymphidio Sabino Romae, in Germania Fonteio Capitone, in Africa Clodio Macro legatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 11장 1:3)
sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere, aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 1:2)
geminari legionum castra prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud duarum legionum hiberna res nouas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 3:1)
quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:4)
"laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 11:8)
Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:2)
quippe alii prae metu imperium exequi non audebant, alii frustra exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 33:2)
Equi pariter equitesque Persarum serie lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 17:1)
Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION