라틴어 문장 검색

sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
innumerabilem enim numerum summamque profundi esse infinitam docui, quantaque volarent corpora mobilitate ostendi quamque repente immemorabile [per] spatium transire solerent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:7)
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 1:3)
nec digestio ulla turbatur, dum omnes sibi stata momentorum dimensione succedunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 29:2)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Non pondera rerum, Non momenta sumus, numquam felicibus armis Usa manus, patriae primis a sedibus exsul, Et post translatas exustae Phocidos arces Moenibus exiguis alieno in litore tuti, Illustrat quos sola fides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:19)
Omnibus incerto venturae tempore vitae, Par animi laus est, et quos speraveris annos Perdere, et extremae momentum abrumpere lucis, Accersas dum fata manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:41)
Momentumque fuit mutatus Curio rerum, Gallorum captus spoliis, et Caesaris auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:62)
798 At procul extremis terrarum Caesar in oris Martem saevus agit, non multa caede nocentem, Maxima sed fati ducibus momenta daturum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권30)
An vos momenta putatis Ulla dedisse mihi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:71)
Prima velim caput hoc funesti lancea belli, Si sine momento rerum partisque ruina Casurum est, feriat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:25)
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times, Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, Aut aliquid cunni prominet ore tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXII3)
finitus numerus pro infinito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 947)
quod si incerta fides est, finitus est numerus pro infinito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2452)

SEARCH

MENU NAVIGATION