라틴어 문장 검색

Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus,
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:5)
"Initum inter monachos consilium - nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant - quid facto opus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:59)
"Tria sunt in Aegypto genera monachorum:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:66)
"Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:71)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
"Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens ad monachos verteram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:115)
"Ut sit sancta et corpore et spiritu."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:150)
Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:6)
Potens est Deus super personam meam sanctae animae tuae restituere, quod meretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:2)
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:1)
Baias peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent, materias luxuriae et libertatis, domnae vocarentur et sanctae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:4)
Saluta Paulam et Eustochium - velit nolit mundus, in Christo meae sunt - saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Mareellinam quoque et sanctam Felicitatem, et dic eis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:1)
PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:1)
Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:1)
Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION