라틴어 문장 검색

et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines - id quod ex monumentis orationum patet - adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 261:1)
monumentum navalis pugnae eo die quo pugnatum est quotannis sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 26:1)
nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo alia illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 195:1)
perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est inlustratus nec decreto Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 264:1)
haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 347:1)
Trebia, Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 589:3)
duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 516:2)
qui senex vincendo factus Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 363:1)
Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 327:1)
omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 338:1)
enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum cum, quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 652:1)
si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 658:1)
in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam virtutis bellicae monumenta reliquisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 61:2)
morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 678:2)
utrobique monumenta ostenduntur et statuae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 712:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION