라틴어 문장 검색

Illic unicornis virginali soporatus in gremio, ab hostibus somnum mortis incurrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:153)
Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus multiplici vendebat in vulnere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:160)
Per me enim homo procreatur ad mortem, per ipsum recreatur [0446A] ad vitam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:102)
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
ut praedictorum facinorum morsibus coaequata punitio, poenae talionem remordeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:2)
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:6)
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
cujus aerumnosa est nativitas, cujus vitam laboriosa demolitur poenalitas, [0468B] cujus poenalitatem poenalior mortis concludit necessitas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:24)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
Calcare si vis colla superbiae, Flatus tumoris, fulmina spiritus, Pensa caducae pondus originis, Vitae labores mortis et apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:12)
Illic Lucretia fracti pudoris dispendium mortis excludebat compendio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:12)
hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:10)
quibus deletionis morte sopitis, novae nativitatis ortu, aliae revocabantur ad vitam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION