라틴어 문장 검색

felix qui meruit sentibus in sacris caelestis solii visere principem, iussus nexa pedum vincula solvere ne sanctum involucris pollueret locum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae10)
docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti20)
"regnator astris imperans, quem sic tremunt caelestia, cui lux et aethra inserviunt?"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae12)
mox Ariadnaeus stellis caelestibus ignis additur:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권59)
atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes, quis te semideam iactant auctoribus ortam, praestringam breviter, Gradivum vel Cytheream, ille sacerdotem violat, contra illa marito subcumbit Phrygio, coitus fuit inpar utrique:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권66)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)
denique pro meritis terrestribus aequa rependens munera sacricolis summos inpertit honores dux bonus et certare sinit cum laude suorum, nec pago inplicitos per debita culmina mundi ire viros prohibet, quoniam caelestia numquam terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권185)
"caelestia si placet,"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 241)
"scandere, terrenas animo depellite curas, nam quantum subiecta situ tellus iacet infra dividiturque ab humo convexi regia caeli, tantum vestra meis distant mundana futuris, dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 243)
"structura nivali consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen iustitia, interius spargit sola picta rubenti flore pudicitiae pudor almus et atria servat, haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes accipit, aeterno caelestique hospite digna."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 286)
"regnator mundi Christo sociabere in aevum, quo ductore meum trahis ad caelestia regnum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2266)
ille ius caeleste Patris non summa intelligit aure, sed simul et cordis segetem disponit et agri, ne minus interno niteant praecordia cultu quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2361)
hinc decies deni rediguntur in horrea fructus, horrea nocturno non umquam obnoxia furi, nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam fraude resignantur;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2366)
non idcirco duos retinent caelestia reges quod duo sunt opera humanas agitantia curas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 16)
nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)

SEARCH

MENU NAVIGATION