라틴어 문장 검색

Aesculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장26)
itaque in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장33)
divus Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi noluerunt imperio parere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장53)
haec autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri, Pisauri, Anconae reliquisque, quae sunt in ea regione, municipiis praebetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장63)
insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장68)
cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장7)
Quantum animo considerare potui, de copiis, quae sunt necessariae in aedificiorum comparationibus, et quibus temperaturis e rerum natura principiorum habere videantur mixtionem quaeque insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota aedificantibus, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장11)
ergo quoniam de apparitionibus est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis aedificiis exponetur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장13)
secundo de copiis materiae, e quibus aedificia constituuntur, disputavi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말3)
ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장14)
in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis vocabulis nominata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장2)
dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, si in is fenestrarum fuerint lumina relicta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장19)
similiter si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita constituantur, uti praetereuntes possint respicere et in conspectu salutationes facere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장4)
maxime quidem curia in primis est facienda ad dignitatem municipii sive civitatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장2)
eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION