라틴어 문장 검색

Primum enim unde tibi notae sunt opiniones nationum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:8)
Ita salem istum, quo caret vestra natio, in inridendis nobis nolitote consumere, et mercule si me audiatis ne experiamini quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:3)
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:1)
quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:2)
ne nationes quidem et gentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:5)
In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:6)
Ut enim ab illa infinita discedatur, propior est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:2)
Verum tamen, quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:2)
Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam vidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores ex Transalpinis bellis triumpharunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:1)
Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:1)
44) scribere de divi- natione, quos libros una cum libro de fato, quem his erat adiuncturus, quasi supplementa illius quaestionis de natura deorum esse voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.5)
nam quaerendum esse, sitne divi- natio necne, non quo modo fiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.27)
Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:3)
Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibusque certissimis signis declarari res futuras putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:5)
Quid est igitur, cur dubitandum sit, quin sint ea, quae disputavi, verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi philosophi, si poe+- tae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 123:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION