라틴어 문장 검색

sed praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장6)
responsum est non iure eum adversus Cheruscos arma Romana invocare, qui pugnantis in eundem hostem Romanos nulla ope iuvisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장10)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
pulsus haud multo post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque, Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장11)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis domus illa immensum viguit primus adcumulator.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장3)
at hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie volvitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장14)
ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et clientelas inlustrior habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장6)
erat etiam tum in more publica munificentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장2)
nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam conferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장3)
testamentum eius multo apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장2)
et uterque opibusque atque honoribus perviguere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장14)
Lentulo super consulatum et triumphalia de Getis gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae opes innocenter partae et modeste habitae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장3)
actaeque ei grates apud senatum ab inlustribus famaque apud populum, quia sine ambitione aut proximorum precibus ignotos etiam et ultro accitos munificentia iuverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장3)
illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION