라틴어 문장 검색

Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilage perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt deinde post dies id ipsum demendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:1)
Sin os fractum est,id quoque digitis in suam sedem reponendum est, atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:4)
Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:3)
et a tertio die vapore, ut in naribus posui, fovenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:6)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
concurrere freti fauces, radice revulsa vitant instabilem rursum Symplegada nautae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:20)
prohibere rapaces scilicet Harpyias unaque excludere mensa nobilior titulus, quam tot potuisse paratas in Latii praedam Geticas avertere fauces?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:7)
at tuus adventus non unum corpus ab umbris, sed tot communi populos sub morte iacentes totaque Tartareis e faucibus oppida traxit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:168)
haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam16)
carmina ieiunas poscis solantia fauces?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Gennadium exproconsule2)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
rex ipse silentum Lethaeo vehitur curru lucemque timentes insolitam mirantur equi trepidoque volatu spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia31)
unus tot funera contra restitit extinxitque faces agrisque colonos reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:24)
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit, ignescunt patulae nares, non sentit harenas ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:331)
an vicina mihi quassatis faucibus Aetna protulit Enceladum?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:105)

SEARCH

MENU NAVIGATION