라틴어 문장 검색

clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:1)
quae quam sint cara post carendo intellegunt, quamque attinendi magni dominatus sient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:9)
ergo ego semper civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus, civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et civis potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:4)
cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장7)
iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장10)
Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:1)
Sed quid singulorum opiniones animadvertam, nationum varios errores perspicere cum liceat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:1)
nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:1)
ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:2)
nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.1)
scilicet noluit ut realitas tantummodo ad usum et dominatum redigeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:12)
Graviores impactiones probabiliter proximis decenniis Nationes ad prosperitatem progredientes contingent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:2)
Tamen quibusdam in Nationibus progressiones factae sunt alicuius ponderis, licet longe absint ab assequendo magni momenti gradu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION