라틴어 문장 검색

Erat numerus congregatorum principum et eorum exercitus triginta [0518D] millia virorum pugnatorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:7)
Brodoan et qui cum eo in obsidione Hasart convenerant, cognoscentes quia agmina Christianorum campos vicinos introissent, a longe e castris eorum ignes in nocte relucere, et nebulam fumorum ascendere intuentes, ex consilio et pari mente castra ab obsidione moverunt, scientes quod tot millibus resistere minime valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:8)
Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et virtute, dum fere tota civitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:3)
Sed duci suisque numero paucis pro vita pugnantibus sors victoriae collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:6)
Novissime autem principes hinc inde, praeter Tankradum, [0531C] concordes effecti, pari assultu et obsidione circa praesidium Archas vim inferentes, a die qua dux illic descendit curriculo quatuor hebdomadarum consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:12)
Maturabant [0537C] siquidem magni et parvi iter sub pari intentione in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:4)
Quinque vero residuae contra machinam ducis eriguntur, ut eam pari impetu et jactu percuterent et attererent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:6)
Universi autem equites et pedites Christianorum conglobati in signis et vexillis ad resistendum illic pari animo constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:7)
Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:2)
Circiter viginti millia Hierosolymitanorum erat numerus, quando ab Jerusalem reversi, Laodicea confinia intraverunt, quibus omnium rerum vitae necessariarum copia a vendentibus concessa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:7)
caeterorum vero gentilium numerus nequaquam investigari potuit prae illorum multitudine inaestimabili.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:4)
Nuntiatum est tandem regi Baldewino quod hujuscemodi luxu singulis diebus convivantes fidelium vota vorarent sine modo et numero, et hoc ipsum regem non solum auditu, sed etiam facile visu posse experiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:4)
argenti autem tantum esse referebant, quod adhuc pondere et numero cunctos lateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:4)
ad haec molles vestes, pelliceos varios, grisios, harmelinos, mardrinos, ostra innumerabilia auro texta, miri decoris, operis et coloris, equos quoque et mulos, [0616D] plus quam numero vel littera alicujus referri possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:6)
Ubi Donimanum et Boemundum, sicut decretum erat, reperientes, in numero et pondere pecuniam ipsi Donimano suisque reddentes, utrinque pariter amicitia et foedere percusso, ad invicem reconciliati et amici facti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION