라틴어 문장 검색

Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: " Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ".
(불가타 성경, 미카서, 3장11)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num.
(불가타 성경, 미카서, 5장6)
" Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?
(불가타 성경, 미카서, 6장6)
Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
(불가타 성경, 미카서, 6장10)
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?
(불가타 성경, 미카서, 6장11)
Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장8)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장12)
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua ?usquequo? C et aggravat pignora super se! ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장6)
Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장7)
Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장13)
Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?
(불가타 성경, 하까이서, 1장4)
Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris?
(불가타 성경, 하까이서, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION