라틴어 문장 검색

solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 196:1)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
lege obtinendum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum, ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 391:1)
consulatum superesse plebeiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 394:1)
si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsinna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 438:1)
quis est hodie in civitate tam humilis cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 444:2)
graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 455:3)
ANNUS hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 1:1)
hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 1:2)
plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 1:3)
Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 80:1)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
fidei iam suae non solum virtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 182:2)
quin aut toto cedendum esse, ut plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 183:1)
consulatus uterque apud patricios manet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 195:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION