라틴어 문장 검색

Hic oculis subito obicitur magnoque futurum augurio monstrum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:3)
Cui vates, horrere videns iam colla colubris, melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:2)
Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:3)
Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo obicit et noto naris contingit odore, ut cervum ardentes agerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:2)
me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:10)
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat, obiciunt portas tamen et praecepta facessunt armatique cavis expectant turribus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:12)
Obiciunt equites sese ad divortia nota hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:9)
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis obiecit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:18)
obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:12)
DamoetasParcius ista viris tamen obicienda memento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON5)
Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde - ante reformidant ferrum - tum denique dura exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:2)
continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:10)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
conpesce mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 165)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION