라틴어 문장 검색

hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 264:1)
sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope , tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:3)
omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 144:2)
sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:3)
innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:2)
cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 117:2)
aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 319:2)
quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum non causam intuentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 319:3)
Sed non sunt singulae species persequendae, ne sola videantur, quae forte nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 23:1)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
occasio vero et in rebus est cuius est tanta vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis aliquid dixerit prior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 122:1)
praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 165:1)
Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 174:2)
cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 196:1)
post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION