라틴어 문장 검색

Credit auis picteque placent preludia lingue.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:4)
Dum canit ut placeat, caseus ore cadit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:5)
lude places.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:7)
sic ludit tempore uiso, Vt ludo placeat, ludit et instat hero.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:8)
Displicet inprudens, unde placere putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:15)
Placito rediere metu, uidere tigillum, Stando procul regem pertimuere suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:5)
Non amo nocturnum panem plus pane diurno, Aduena plus noto non placet hostis hero.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:6)
Plus michi grana placent, quam tibi regis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:14)
Stare diu nec uis nec honor nec forma nec etas Sufficit, in mundo plus tamen ista placent.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:17)
Non placet, ut sudes, sed des exempla minori, Qui pede, qui cornu pugnat abire iugo.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:11)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
quod Aristoteles si scisset, numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo corculum situm pro maximo memorauit.
(아풀레이우스, 변명 38:15)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum in populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.
(아풀레이우스, 변명 85:17)
gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id - praefascine dixerim - iam quodam modo mihi obtigit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION