라틴어 문장 검색

tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)
languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장6)
tum Seleuciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장5)
Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장1)
mox Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem, ne spatia noctium opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장2)
Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장1)
atque illa, cui avunculus Augustus, socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus flagitiosa et incerta expectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장7)
Turesis sua cum manu noctem opperitur haud nescio duce nostro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장8)
restitit tamen senatus et opperiendum imperatorem censuit, quod unum urgentium malorum suffugium in tempus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장4)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
placitumque opperiri viros praepollentis, atque interim Ctesiphon sedes imperii petita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장11)
Caesar in silentium fixus a summa spe novissima expectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장16)
quippe non eo ventum ut senectam principis opperirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장2)
nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장9)
simul Cleopatram, quae id opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri Narcissum postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION