라틴어 문장 검색

huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 434:1)
Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captivorum corpora militum foede saevitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 614:2)
coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus impositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 8:2)
ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 19:1)
ibi non agri tantum vastati sed oppidum etiam expugnatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 533:2)
Papirius novo exercitu - ita enim decretum erat - scripto Duroniam urbem expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 565:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
quando iam nullus esset hostium exercitus, qui signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 641:1)
tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 656:1)
inde quinque castella locis sita munitis expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 669:2)
cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 37:1)
obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum volnus ducis curaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 72:1)
nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 78:1)
inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 109:1)
nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale, Himilconis filio - eum praefecerat Hannibal - ita impigre rem agente ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION