라틴어 문장 검색

Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens aggeritur tumulo tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:7)
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:7)
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:13)
at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:18)
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici - heu nescis - totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:16)
Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:1)
Funeris heu tibi causa fui?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:18)
omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:11)
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:15)
Dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 4:3)
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:1)
funere felici spolior.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:14)
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset funera, tam multis viduasset civibus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:8)
Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te, tua funera mater produxi pressive oculos aut volnera lavi, veste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:8)
Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra et funus lacerum tellus habet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION