라틴어 문장 검색

Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
"movit nepotem Telephus Nereium, in quem superbus ordinarat agmina Mysorum et in quem tela acuta torserat."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 173)
modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:4)
quae prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:2)
vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus suaderet ordinare suprema iudicia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:2)
Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:1)
tunc cupiditates improbas ordinant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:4)
O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se conponat atque ordinet!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:6)
Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 8:1)
Seneca Lucilio suo salutem Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 391)
interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 2:2)
nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:5)
" Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:6)
Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 8:6)
Primum enim est, ut quanti quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION