라틴어 문장 검색

Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 12:1)
carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:6)
inplexis ita principiis ab origine prima inter se fiunt consorti praedita vita, nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur corporis atque animi seorsum sentire potestas, sed communibus inter eas conflatur utrimque motibus accensus nobis per viscera sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:17)
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst expertis animas nec leti lege solutas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:5)
quove modo poterit pariter cum corpore quoque confirmata cupitum aetatis tangere florem vis animi, nisi erit consors in origine prima?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:11)
ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, ut merito celer his rebus dicatur origo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:10)
nec fuit ante videre oculorum lumina nata, nec dictis orare prius quam lingua creatast, sed potius longe linguae praecessit origo sermonem multoque creatae sunt prius aures quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:3)
namque in eo spes est, unde est ardoris origo, restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:6)
fit quoque ut inter dum similes existere avorum possint et referant proavorum saepe figuras, propterea quia multa modis primordia multis mixta suo celant in corpore saepe parentis, quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:3)
quod cernere possis, sive virum suboles sivest muliebris origo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:8)
quidve tripectora tergemini vis Geryonai et Diomedis equi spirantes naribus ignem Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:13)
an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, donec diluxit rerum genitalis origo?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:13)
usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei exitium celeri celeratur origine flammae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:6)
Praeterea si nulla fuit genitalis origo terrarum et caeli semperque aeterna fuere, cur supera bellum Thebanum et funera Troiae non alias alii quoque res cecinere poëtae?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:1)
sic igitur tellus non est aliena repente allata atque auris aliunde obiecta alienis, sed pariter prima concepta ab origine mundi certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION