라틴어 문장 검색

sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:1)
haec se meritos dicere exprobrantes suam quisque alius alibi militiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:1)
illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:4)
tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 308:1)
cuius impetratae ab insita animis levitate ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 553:2)
sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeviret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 583:2)
adeoque neminem noxiae paenitebat ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 602:2)
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:2)
si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:1)
si quis collegam appellasset, ab eo ad quem venerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:2)
vosmet tantum eorum paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 742:2)
paeniteat nunc vos plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 36:2)
et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 646:1)
at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 104:1)
nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri paenitebit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION