라틴어 문장 검색

unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 195)
cavae cavernae Graeca figura, ut 'vitam vivere', 'mortem mori'. quae autem a veteribus cavernae appellatae sint superius dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 531)
Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장4)
arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 577:1)
exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION