라틴어 문장 검색

31. Incus per malleum calefit admodum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 171:1)
Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:3)
Atque primo omnium notandum est, quam parvus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen et nonnihil calefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:2)
Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicujus metalli paulisper detentum nonnihil calefacit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:3)
Oportet autem ut vitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, ventre scilicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:1)
postremo lapides et metalla, quae non facile calefiunt, praesertim interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:7)
4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiae alterius calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 200:1)
5. Per aquam ferventem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, rejice lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 201:1)
quae calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:4)
adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex parietibus, aera dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:3)
Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi vitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:3)
Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 239:1)
quodque in pane vel cibo lateat oculus, nasus cerebrum, jecur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:10)
Neque enim calor diffundit se in calefaciendo per communicationem primi caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:14)
ita ut verisimile sit posse esse interius versus viscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION