라틴어 문장 검색

Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens per haec vires restituere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장20)
deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장18)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
Ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장22)
Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
In omni vero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed iis, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장109)
si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장35)
nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장53)
Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장58)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장354)
id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장15)
Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장12)
ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est . . . sic deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장36)
Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione vivendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장15)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION