라틴어 문장 검색

" Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:11)
Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:2)
Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:5)
Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 129:3)
Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 82:2)
Coram uno ali- quid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus, quae ipsi in nos dicere adsuevimus ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:4)
Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:2)
hic vult nobilitati, hic formae suae parci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:4)
In Socrate irae signum erat vocem summittere, loqui parcius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:1)
Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 88:1)
Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati parum adsuevit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:3)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
Adsuescamus a nobis removere pompam, et usus rerum, non orna- menta, metiri.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:1)
Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et vestes parare in quod inventae sunt et habitare contractius.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION