라틴어 문장 검색

Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat cardines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 251)
Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 341)
te suis matres metuunt iuvencis, te senes parci miseraeque nuper virgines nuptae, tua ne retardet aura maritos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 85)
mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere volgus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1611)
ingratam Veneri pone superbiam, ne currente retro funis eat rota:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 102)
o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem consiliumque morantur agendi naviter id quod aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit, restat ut his ego me ipse regam solerque elementis, non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 113)
parcus ob heredis curam nimiumque severus adsidet insano, potare et spargere flores incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 57)
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis, vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 715)
saepe verecundum laudasti, rexque paterque audisti coram nec verbo parcius absens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 725)
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1917)
et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 296)
"quodsi meis inaestuet praecordiis libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat fomenta volnus nil malum levantia, desinet inparibus certare submotus pudor."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 116)
"ingrata misero vita ducenda est in hoc, novis ut usque suppetas laboribus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1726)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION