라틴어 문장 검색

illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장3)
dein Rhodo regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장6)
regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장5)
cetera ex rerum usu sociarent partirenturve.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장9)
nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 2:1)
agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:3)
facilitatem partiendi camporum spatia praestant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:4)
hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장3)
superfluente multitudine curam dilectus in consules partitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장4)
nam velle se cum eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos partem regni putabat debere habere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:3)
quo fiebat ut eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 5:2)
atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superauit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 13장 1:3)
comitia cum populo partitus est, ut exceptis consulatus conpetitoribus de cetero numero candidatorum pro parte dimidia quos populus uellet pronuntiarentur, pro parte altera quos ipse dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:1)
et edebat per libellos circum tribum missos scriptura breui:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:2)
Partitis post uictoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum, ipse ueteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset, neque ueteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION