라틴어 문장 검색

Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori instituunt media Christum ratione secuti, hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum adfirmant non esse Deum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3174)
fundit opus natura suum, quo parvula anhelent vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3301)
quin et negato lacte vagientium fletu madescunt parvulorum cunulae, sucum papillae parca nutrix derogat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium45)
te senes et te iuventus, parvulorum te chorus, turba matrum virginumque, simplices puellulae, voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae55)
qui iacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae, opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti, quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una, cognataque funera nobis aliena in morte dolere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti14)
mens obstetricis sedulae pie in tyrannum contumax ad spem potentis gloriae furata servat parvulum, quem mox sacerdotem sibi adsumpsit orbis conditor, per quem notatam saxeis legem tabellis traderet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae44)
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권68)
state nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis, coniugum salute laeta vox maritarum strepat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.56)
"' ' ducite,' conclamat, ' captivum ducite, et ultro donetur ipsis verberator parvulis, ut libet inludant, Iacerent inpune manusque tinguant magistri feriatas sanguine."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.14)
conspirat uno foederatus spiritu grex Christianus, agmen inperterritum matrum, virorum, parvulorum, virginum;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.119)
"hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix, mille in Bethleem quem biberunt parvuli:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1306)
"scis, saepe dixi, cum docenti adluderes et garrulorum signa verborum dares, Isaac fuisse parvulum patri unicum, qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret, ultro sacranti colla praebuerit seni."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1309)
aurum, puellas, parvulos, monilia, greges 1 equarum, vasa, vestem, buculas.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 7)
Eduxi a parvulo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 120)
Tam ob parvulam Rem paene ex patria!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 430)

SEARCH

MENU NAVIGATION