라틴어 문장 검색

Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XI2)
Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
Saturis mitia poma dabo, De Nomentana vinum sine faece lagona, Quae bis Frontino consule trima fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII10)
iactamur in alto Urbis, et in sterili vita labore perit, Dura suburbani dum iugera pascimus agri Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII4)
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura Mittimus autumni cerea poma mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIV2)
Poma quod hiberna maturescentia capsa, Arbore quod verna luxuriosus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII2)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LII5)
Poma sumus Cybeles:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXV Nuces pineae1)
Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXVI Sorba2)
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti, Aut haec Massyli poma draconis erant.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXVII Mala citrea1)
Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis, Cur potius nomen non dedit uva mihi?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLIX Ficedulae1)
Rumpimus altricem tenero quae vertice terram Tubera, boletis poma secunda sumus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, L Terrae tubera1)
Dum tener est onager solaque lalisio matre Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVII Lalisio1)

SEARCH

MENU NAVIGATION