라틴어 문장 검색

unum acies circum consumitur, unum omnia tela vovent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권319)
Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권260)
"at nostro semper sub pectore Tydeus saevit inops tumuli, quamvis patientior artus ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis, ire tamen saevumque libet nullo ordine passim scrutari campum, mediasve inrumpere Thebas,"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권154)
exanimes circum cumulantur acervi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권289)
eunt taciti passim et pro funere pulchro dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권424)
Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros qui vaticinari videbantur usurpata est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:25)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
non ibis in circum, non in theatrum, agonem, munus non spectabis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:6)
Et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum in- scriptione eiusmodi:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:13)
2 Deum offendit qualiscumque pompa circi:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:8)
Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:1)
Qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:3)
Singula ornamenta circi singula templa sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:6)
Quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:7)
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION