라틴어 문장 검색

nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris est, iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:1)
deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars uulneribus confecti abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장13)
Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장10)
equi atque viri afflicti, ac multi uulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장17)
Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 38:5)
Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:4)
Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:2)
Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:4)
Hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi eximuntur, quae reprendunt animos et detinent et periclitari conarique totos vetant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:4)
iuncta Menelao redit quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
(세네카, 아가멤논 6:12)
quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:13)
Quousque, inquit, periclitaberis?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 3:10)
non sum tanti, ut bis pro me pericliteris.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 2:4)
dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 9:3)
nunc ego rogari debueram qui periclitor.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 4:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION