라틴어 문장 검색

Neque enim veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quaecunque vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:3)
Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:6)
IX. At vero Spiritus sancti vocabulo ipsa ejus charitas seu benignitas exprimitur, qua videlicet optime cuncta vult fieri seu disponi, et eo modo singula provenire quo melius possunt, in aliis quoque bene utens, et optime singula disponens, et ad optimum finem quoque perducens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:1)
Non est autem perfectus in omnibus, qui in aliquo impotens invenitur, nec perfecte beatus est qui in aliquo decipi potest, nec penitus benignus qui omnia optime fieri non velit ac disponi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:2)
Potestas quippe et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum quem judicem esse scimus, et cuncta quae voluerit, punire posse, et nil eum latere cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:7)
Ex quo etiam certum est eum impietatem ulcisci velle, quia quo plus placet ei aequitas, magis ipsi displicet iniquitas sicut scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:9)
Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:6)
Facile enim creditur facturus esse bonum quod rogatur, qui et facere id sicut voluerit, potest, et benignissimus esse cognoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:11)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Caeterae vero personae sicut ab ipso habent esse, ita et ab ipso habent posse quod volunt efficere, unde et per semetipsum Filius dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:7)
Non est hoc disserere humani ingenii, sed solius Dei, cujus tamen spiritus in his fidelibus quos vult loquitur, ipso attestante qui ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:10)
Adjiciendo, "quis," difficultatem rei voluit demonstrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:19)
In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), unde ante hoc nihil creatum esse volunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:8)
Omne etiam, inquit Plato, quod junctum est natura dissolubile est. Quod si Spiritum Domini ventum intelligant, sicut ibi accipere volunt, Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2), eo, ut aiunt, quod ventus in aquis quas commovet, maxime appareat, quomodo spiritus, id est flatus Domini oris esse dicatur, cum videlicet neque es, neque aliquam partem, ut dictum est, habeat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:18)
opera siquidem mea dissolubilia natura, me tamen ita volente indissolubilia, etc. Ad hoc et illud pertinet, quod in octavo De civit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION