라틴어 문장 검색

Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo Perdocuit multis non sine verberibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 83)
sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli, sic tua perpetuo sit tibi casta soror.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 562)
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:1)
quo cupide oblato - adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere - bellum summa vi parabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 37:3)
opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 388:1)
postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 432:1)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, quaero inquit de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 417:1)
homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 632:1)
nam me perpetuo facere ut sit comoedia, reges quo veniant et di, non par arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol30)
In scirpo nodum quaeris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 120)
Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9230)
Perpetuo recte, dum quidem illic fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 375)
Quin mille annorum perpetuo vivont, ab saeclo ad saeclum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2225)
Satvrio Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION