라틴어 문장 검색

Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:3)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
Hoc Graeci σκῶμμα vocant, non minus quidem amarum quam accusatio, si inportune proferatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:2)
sed a sapiente sic proferetur ut dulcedine quoque non careat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:3)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:4)
Haec ideo dixerim, quod me saepe movit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre volui, quid de vino aestimaverim sentiendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:1)
Si volentibus vobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:2)
Vides satius fuisse philosophorum omnium principi alienis abstinere quam minus nota proferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 13:2)
Et proferam quae in utramque partem mihi dicenda subvenient, relicturus tibi utrum eorum verius malis videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:4)
Si rationi dictae adsentiris, ait, annuas oportet, aut si est quod moveat, proferre non pigeat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 19:2)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto, Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION