라틴어 문장 검색

Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:3)
Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum manifestoque voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 83:1)
Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 5:1)
Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 2:1)
Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam Qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 2:1)
Ergo et Virgilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 3:1)
Et illud a causa est ex affectu indignantis:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:1)
Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis affectibus peroportuni sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:1)
Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:2)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:2)
Tenuit nostros hac obside Lesbos Adfectus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:16)
Caruere deis mea vota secundis, Ut te complexus, positis felicibus armis, Adfectus abs te veteres vitamque rogarem, Magne, tuam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:103)
sed habet sub iure Pothini Adfectus ensesque suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION