라틴어 문장 검색

Quodsi in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis uigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis prouocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:1)
ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum hujusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:9)
etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:4)
nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers vel rationem aspernans vel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:2)
omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION