라틴어 문장 검색

tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt ut non potiorem privatis necessitudinibus rem publicam habeam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 104:2)
Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor intestabili periurio incesseret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 694:1)
tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 696:3)
etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 378:1)
Ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati in colloquium veniendi regi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:2)
Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 403:1)
ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud colloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 454:1)
In petitionibus gratiae prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:9)
Nullius enim probi festina petitio posterioris recte poterit petitionem excludere probioris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:6)
Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:2)
Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:2)
petitiones enim proprie dicimus impetus gladiatorum, unde Cicero quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari nullo modo possent, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4372)
RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION