라틴어 문장 검색

illa sagittiferi circum volitastis, Amores, funera maternoque rogos unxistis amomo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum50)
furvae miseram circum undique leti vallavere plagae, tenduntur dura sororum licia et exacti superest pars ultima fili.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam58)
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen belliger indoeilemque fero servire Neroni Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum ille quoque egregiis multum miratus in armis Bolanum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii12)
stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantes nec digitis nec voce deae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum10)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
mirabile visu, Pallados armisonae pharetrataeque ora Dianae aequa ferunt, terrore minus, nova deinde pudori visa virum facies:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권187)
casta matrem cinxere corona Argolides, pars virginibus circum undique fusae foedera conciliant nova solanturque timorem, ibant insignes vultuque habituque verendo candida purpureum fusae super ora pudorem deiectaeque genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권77)
nec mora, quin acuens exsertos protinus ungues liventesque manus strictosque in vulnera dentes terribili adplausu circum hospita surgeret ora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권206)
"cinge aggere portas, tela nova, fragiles aevo circum inspice muros, praecipue stipare viros densasque memento multiplicare acies!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권286)
- nulla agmina circum magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt clamorem, qualis bello supremus apertis urbibus, aut pelago iam descendente carina, ut primum invisi cupido data copia regis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권25)
"dum pellere leges, et consanguineo gestis regnare superbus exsule, te series orbarum excisa domorum planctibus adsiduis, te diro horrore volantes quinquaginta animae circum noctesque diesque adsilient;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권31)
Turbati extemplo comites et pallida coniunx Tydea circum omnes fessum bellique viaeque stipantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권156)
tristis comitatus eunti circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae Nubilaque et vulso terrarum sordida fundo Tempestas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권164)
"tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권270)
iamque suos circum pueri nuptaeque patresque funduntur mixti summisque a postibus obstant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권6)

SEARCH

MENU NAVIGATION