라틴어 문장 검색

Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 56:4)
quam ita finiunt, ut quasi uiam quandam quam *μ*ε*θ*ο*δ*ο*ν nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:2)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opinioni repugnat * * quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:1)
Possunt enim quaedam subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:3)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 60:1)
eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:2)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 64:1)
siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diuersa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 66:4)
Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:1)
Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:1)
Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:4)
His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conueniat, tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 75:2)
adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 26:2)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:4)
Neque solum in bono tempestatium habitu certior ualetudo est, sed prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt et promptius finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION