라틴어 문장 검색

Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:2)
Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:23)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:11)
Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:10)
Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:7)
Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:8)
Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:4)
Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:21)
"Et mihi sufficit conscientia mea;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:24)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Bona conscientia nullius oculos fugiet.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:7)
Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:6)
Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:1)
Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION