라틴어 문장 검색

Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse.
(카이사르, 내란기, 1권 7:5)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 23:1)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum servis liberisque;
(카이사르, 내란기, 1권 51:3)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.
(카이사르, 내란기, 2권 5:6)
non datur libera muri defendendi facultas.
(카이사르, 내란기, 2권 11:9)
bona restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat.
(카이사르, 내란기, 2권 21:7)
magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.
(카이사르, 내란기, 3권 3:2)
qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit et ad unum interficit.
(카이사르, 내란기, 3권 14:4)
In capita singula servorum ac liberorum tributum imponebatur;
(카이사르, 내란기, 3권 32:3)
cuius provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens studium profitebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 34:6)
Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites aquarentur.
(카이사르, 내란기, 3권 66:7)
Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis officio liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam despicerent.
(카이사르, 내란기, 3권 103:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION