라틴어 문장 검색

Nonnumquam uero idem dolor etiam uentrem imum coxasque etiam latera complectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:7)
Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 7:3)
Initium a coxis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:2)
Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:3)
Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:8)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:2)
Coxis proxima genua sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 30장 1:1)
si leuis plaga est, etiam aranea.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:7)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:2)
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 3:1)
Pessimaque plaga curua est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:4)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:2)
At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:1)
Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel uenter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:5)
Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION