라틴어 문장 검색

Nam cum ludi Romae Apollini celebrarentur ex vaticinio Marcii vatis carmineque Sibyllino, repentino hostis adventu plebs ad arma excitata occurrit hosti, eoque tempore nubes sagittarum in adversos visa ferri et hostem fugavit et victores Romanos ad spectacula dei sospitalis reduxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:2)
His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:3)
Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:1)
Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:1)
neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 4:3)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
Vox quondam populi, libertatemque tueri Ausus, et armatos plebi miscere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:67)
Terruerant satis haec pavidam praesagia plebem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:23)
Nobilitas cum plebe perit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:24)
Nescit plebes ieiuna timere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:32)
Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:68)
Fingit solemnis Campus, Et non admissae dirimit suffragia plebis, Decantatque tribus, et vana versat in urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:8)
Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:50)
castrorum in plebe merebat Ante feras Rhodani gentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION